V. Regina caeli, laetare, alleluia:
R. Quia quem meruisti portare, alleluia.
V. Resurrexit sicut dixit, alleluia.
R. Ora pro nobis Deum, alleluia.
Gaude et laetare, Virgo Maria, Alleluia,
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus: Deus qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.